Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 20
1  Anno ab urbe condita DCCCCLXLVII Philippus vicensimus quartus ab Augusto imperator creatus Philippum filium suum consortem regni fecit mansitque in eo annis septem. 2  hic primus imperatorum omnium Christianus fuit ac post tertium imperii eius annum millesimus a conditione Romae annus impletus est. ita magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum hic natalis annus a Christiano imperatore celebratus est. 3  nec dubium est, quin Philippus huius tantae devotionis gratiam et honorem ad Christum et Ecclesiam reportarit, quando vel ascensum fuisse in Capitolium immolatasque ex more hostias nullus auctor ostendit. 4  ambo tamen quamvis diversis locis tumultu militari et Decii fraude interfecti sunt.

Zurück